[2 / 2 / 2]

No.8874 ViewReplyOriginalReport
Dite Pater, Proserpina Dia, Canes Orcini, Ustores inferi,
Ossufragae, Larvae, Furiae, Maniae, Aves nocturnae,
Aves Harpyiae, Ortygiae, Virga, Ximaera, Geryones,
Siredonas, Circe, Gegantes, Spinx, vos precatur et
petit, rogat vos, numina deum inferum, qui
suprascripti estis. Ea Caeciliam Primam, sive quo
alio nomine est, uti eam,
Dite Pater, deprimas
malisque doloribus eam adpetas, aput te abducas.
Proserpina Dia, tu facias illam Caeciliam Primam,
sive quo alio nomine est, uti eam deprimas,
adimas illae sanguinem de venis, corpus, calorem
animi illae Caeciliae Primae eripias. Canes Orini,
Orcini tricipites, vos, illius Caeciliae Primae exedit iocinera
pulmones, cor cum venis, viscera, membra, medullas,
eius diripiatis, dilaceretis, lumina eius Ceiliae Primae
a(d)ripiatis vosque Ustores inferi, eius Caeciliae
Primae peruratis lumina, stomachum,
cor eius, pulmones,
adipes, cetera membra omnia illius Caeciliae Primae,
peruratis, aduratis, vos, neque vivere nec valere possit…